Evangelium Secundum Marcum*

Caput 9: Versus 10

Quid ergo.Tradunt scribae, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare praecursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.
(* Traductions européennes)